- CHAMOS
- CHAMOSnomen idoli Moabitarum, cui Salomon, a peregrinis nxoribus seduci se passus, fanum, in excelso monte, prope Hierosolymam, exstruxit, 1. Reg. c. 11. v. 7. aliis Chemosh. B. Hieronymus in Esaiam, c. 15. v. 2. In Nabo erat Chemosh idolum consecratum, quod aliô nomine appellatur Beelphegor. Nicetas in Gregorium, dicit fuisse Veneris statuam. Quidam putant, quod Gap desc: Hebrew sit Κῶμος Graecorum, Deus Commessationis, alii Bacchum. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 7. Chanaan, fil. Cham. Gen. c. 10. v. 6. Bochartus eundem esse vult cum Mercurio, l. 1. Phaleg, c. 2. Primo, quia uterque Iovis fuit filius, i. e. Hami. Secundo, utrique a mercibus et mercatura nomen. Hebraeis enim Chanaan mercatorem sonat. Tertio, quomodo fratrum servus indigitatur Chanaan, ita Mercurium in caelo Ethnici ser vilibus ministeriis addixetunt, unde tam acerba illius apud matrem expostulatio in Luciani dialogis, in quo sunt collocutores Mercurius et Maia: Quid non dicam ego, qui solus tot negotia sustineo, quibus delassor πρὸς τοσαύτας ἀπηρεσίας δια ςπ ώμενος, in tam multa ministeria distractus; Me siquidem mane surgentem σαίρειν τὸ συμπόσιον δεῖ, verrere oportet convivii cenaculum. Et curiam τὴν Ε᾿κκλησίαν ubi stravero, et singula composuero, Fovi est assistendum, ad perferenda illius mandata totô die sursum et deorsum cursitando. Et paulo post, cum aliorum Iovis filiorum sorte suam conferens; Hic quidem, inquit, Alcmenae, ille Semeles filius, ambo iniseris mulieribus prognati, secure epulantur, at ego Atlantide Maiâ progenitus διακονοῦμαι αὐτοῖς, illis servio. Denique se talem esse queritur, ὥςπερ οἱ εν τῆ γῇ κακῶς δουλεν´οντες, quales ii, qui duram in terris servitutem serviunt. Huc facit, quod a Poenis Sumes, i. e. minister, et ab Etruscis Camillus dicitur, i. e. servus deorum, aut minister. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.